Hic pietatis honos?

Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit Troia ; nunc placida compostus pace quiescit : nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, navibus (infandum!) amissis, unius ob iram prodimur atque Italis longe disiungimur oris. Hic pietatis honos ? Sic nos in sceptra reponis ? Olli subridens hominum sator […]